(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Fabula Apulejana de Psyche et Cupidine cum fabulis cognatis comparatus"

371 
, f-p . Yf 



F R I :. 






ULA . .- . ET 

CU, i IN 



Digitized by the Internet Archive 

in 2012 with funding from 

University of lllinois Urbana-Champaign 



http://archive.org/details/fabulaapulejanadOOfrie 



Acad. Alb. Regim. 1860. I. 



Conditi Prussiarum regni memoriam 
anniversarifl.ni 

die XVIII Januarii MDCCCLX 

in 

autlitorio uiaximo 

celebrandam 

indicunt 

Prorector et Senatus Academiae Albertinae, 




• ADI4.VUCA. 



Jnesl Lud. Friedlaenderi dissertatio, gua fabula Apulejana de Psyche el Cupidine cum fabulis 
cognatis cornparatur. Particula prior. 



Regimonti. 

Typis Academicis Dalkowskianis. 



Y O 



ilrgumentum fabulae Apulejanae de Cupidine et Psyche, cujus nitidissimam edi- 
tionem nuper publicavit Otto Jahnius, quum ab Apuleji editoribus tum ab aliis 
viris doctis inde a Planciade Fulgentio plurifariam ac verbose enarratum est, ut 
tamen paucissimi ejus naturam recte perspexerint. Cum enim haec narratio e 
duabus partibus prorsus diversis ab Apulejo contaminata sit, quarum altera allego- 
rica est , altera mere fabularis : viri docti plerique omnes illam solam respicientes, 
totam alteram aut omnino neglexerunt aut hanc quoque ad allegoriam pertinere 
sibi persuaserunt. Quod longe secus est. Nec vero eos qui in comparandis fabu- 
lis undique terrarum collectis operam ponerent latere potuit, fabulam Apulejanam 
multa cum aliarum gentium fabulis communia habere. Qua de re eo rectius judi- 
cabimus quo plures similes ad comparationem adhibuerimus. Haec res igitur cura 
eorum non indigna est qui in illis litteris habitant, quique cognationes et connexus 
fabularum scrutati sunt quaa apud varias gentes celebrantur , velut Theodorus 
Benfeyius. Ante omnes alios autem fratres illustrissimi Grimmii appellandi fuissent, 
qui haec studia apud nostrates excitarunt. Sed dum hoc scribo, nuntius tristissimus affer- 
tur Guilielmum vi maturiore raptum esse, omnisque Germania dolet illud par unicum, 
quod per tot annos amans ac venerabunda intueri solebat, fato acerbissimo direm- 
tum esse. Quod si equidem qui harum rerum me satis rudem esse ingenue fateor. 
quaerere institui quae fabulae Apalejanae forma antiquissima fuerit: hoc ideo feci ut 
doctiores et intellegentiores ad rem diligentius expendendam et persequendam ad- 
licerem. Quos si hac mea opella commovero, ut nos doceant quid rei sit. operae 
pretiuni fecisse videbor. 



Ut autem ab allegoria ordiar, quam huic fabulae aubjectam esse nemo negat : 
de ea luculentissime ut solet disseruit Otto Jahnius (Berichte der Siichs. Ges. der 
Wiss. 1851. p. 156 sqq.) ejusque argumentum originem propagationem ita persecu- 
tus est ut rem fere exhauserit. Postquam igitur Platonis sectatores ncscio qui 
animae humanae personam virginis imposuerunt et hanc cupidine Amoris coelestis 
flagranteni vicissimque ab Amore amatam fecerunt: poetae (quorum testimonia non 
possumus repetere nisi inde a Mcleagro 01. 170 — 180) et artifices (fortasse inde a 
Scopae Praxitelique temporibus) horuni amantium lusus rixas reconciliationcs varie 
efnnxerunt, quum Psychen a Cupidine, tum hunc ab illa uri vinciri verberari deinde 
utrumque in gratiam alterius redire facientes : ut tamen in his argumentis tractandis 
suum arbitrium sequerentur, non veteres quasdam fabulas. Etenim his poematiis 
artiumque opusculis nullum aliuni argumentum subjectum est nisi amoris aerumnae 
et gaudia: quae ut hac ratione significarentur non a vulgo excogitatum esse appa- 
ret sed ab hominibus eruditis. Qua in rc onmino assentior Jahnio 1. 1. p. 157 : 
der Mythos von Eros und Psyche (mythi vocabulo improprie usus est, nam haec 
mera allegoria est) , welcher nicht aus der unbewusst schaffenden sagenbildenden 
Kraft des Volkes hervorgegangen ist, sondern einer wenn auch poetischen Refiexion 
seinen Ursprung verdankt, verleugnet wie die Mythen (i. e. allegoriae) des Platon 
den Charakter der Zeit nicht, in welcher er entstanden ist, und wenn auch echt 
hellenisehe Natur in ihm sich offenbart, ist er doch nie in aehnlicher Weise Eigen- 
tlium des Volkes geworden, wie die echten uralten Mythen, sondern hatte im Kreisc 
des gebildeten Publikums seine Geltung , so dass Dichter und Kuenstler frei damit 
schalten und spielen konnten. Mythum proprie dictum de Cupidine et Psyche ullo 
tempore ullum fuisse , neque poetarum testimoniis neque artium monumentis evinei 
potest. 

Ex hac allegoria Apulejus praeter nomina nihil fere sumsit, nisi quod duos 
amantes postquam multa mala perpessi sunt, beatissimis nuptiis conjunctionem 
sempiternam inire fecit. Verum est Cupidinem a Psyche vulnerari sed ab invita ; 
et quod Psyche multis aerumnis premitur, id Cupidine non modo nolente fit sed 
etiam inscio. Praeterea autem nonnullae personae huic narrationi insertae sunt, 
quibus quid faciamus nescimus, si tota fabula allegorice interpretanda est, velut 
Psychae parentes et sorores. Fac pro nominibus Cupidinis Psychae Veneris cete- 
rorum deorum alia substitui: nemini opinor in mentem veniet, hac fabula animae 



humanae angores et beatitudinem significari. Quamquam allegoriarimi captatores 
ne his quidem difficultatibus territi sunt. Etiam novissimus Apuleji editor qui post 
multos alios symbolicae interpretationis viain ingressus est, cum mysteriorum 
cultu ac religione lianc fabulam arctissime conjunctam esse persua- 
sissimum habet (Apulej. Opp. ed. Hildebrand. Tom. I. Prolegg. p. XXXVII). 
Hujus sententiae primum argumentum profertur ternarii numeri continua repetitio, 
quem cum ubivis sanctum tum mysteriorum et religionum proprium 
fuisse constet. Ter enim Psychen invisunt sonores, ter deorum opem 
frustra implorat, ter Veneri reddita castigatur, tres in terris labo- 
res exsequitur, tribus apud inferos illecebris feliciter resistit. Quod si 
concedendum esset, tres quartae omnium fabellarum quibus ubique terrarum nutri- 
ces alumnos suos delectant, ad mysteria pertinerent. Mitto cetera argumenta qui- 
bus Hildebrandius sententiam suam probare conatur, cum mihi non melioris notae 
esse^ videantur; interpretationis symbolicae unum specimem promam, de quo lecto- 
res ipsi judicent (p. XXXn): Sorores quae Psychae fuisse dicuntur, cupiditates sunt 
turpes et inhonestae corporisque voluptates quae externa sua tamquam specie gratae 
ac formosae et dulcedine sua allicientes describuntur, quaeque cum animae arctis- 
sime conjunctae sint et eandem cum ea sedem habere videantur*), ejus sorores 
apte (?) appellantur. Eae propter formae praestantiam a multis petitae beatas 
nuptias jam inierant cum viris tamen sua lascivitate et turpitudine dignis (?) **). 

Jam igitur ad eam partem fabulae Apulejanae oratio nostra delapsa est, 
quam lioc loco tractandam nobis proposuimus. Ea multis fortasse videbitur ab 
Apnlejo excogitata esse: sed qui id genus fabularum probe norunt, quas nos 
Maerchen***) vocamus, non dubitabunt quin haec omnia ex ingenti illo the- 



*) Cf. Met. IV, pag. 300: hi tres numero filias forma conepicuas habuere sed majores 
quidem natu quamvis gratissima specie cett. 

**) Mct. IV, p. 310: olim duae sorores quarum temperatam formositatem nulli difFama- 
runt populi, procis regibus desponsae jam beatas nuptias adeptae. 

***) Romani tria illa genera, quae nos vocabulis Fabel, Maerchen, Sage distingui- 
mus, uno fabulae nomine complectuntur. Cic. de invent. I, 19: fabula est in qua nec 
verae nec verisimiles res continentur, cujusmodi est 

Angues ingentes alites, juncti jugo. 



sauro hausta sint, qui omnibus gentibus quodammodo communis abhinc tot saecula 
aeque patuit ac nostra aetate, divitiisque non minus splendidis refertus fuit quum 
hodie est. Hoc evincitur similitudine in oculos incurrente, quae inter fabulam Apu- 
lejanam et fabulas aliarum gentium, maxime nostrates intercedit; nam hoc totum 
genus quasi cognationis quodam vinculo continetur. Qua de re afferam quae dixe- 
runt fratres Grimmii in ea dissertatione (ueber das Wesen der Maerchen) quae 
falmlis ab eis collectis praemissa est (Kinder- und Hausmaerchen , zweite Auflage. 
Berlin 1819, p. XXVIsq.); nec vero a me impetro ut splendorem illum vere aureo- 
rum verborum latina versione quasi obscurem et adulterem. So koennte man von 
dem Wesen der Maerchen reden, wenn man sie blos als etwas in der Gegenwart 
einmal Vorhandenes betrachten wollte. Fragt man aber nach ihrer Herkunft, so 
weiss niemand von einem Dichter und Erfinder derselben; sie erscheinen aller 
Orten als Ueberlieferungen und sind als solche in mehr als einer Hinsicht merk- 
wuerdig. Erstlich ist ea unwidersprechlich , dass sie schon seit Jahrhunderten auf 
diese Weise unter uns fortgelebt, zwar mannigfach im aeussern sich umwandelnd, 
aber doch bei ihrem eigentlichen Inhalte beharrend. Wollte man annehmen, dass 
sie von irgend einem Punkt in Deutschland anfaenglich ausgegangen waeren, so 
steht ihre Verbreitung durch so viele ganz von einander getrennte Gegenden und 
Landschaften , und die fast jedesmal eigenthuemliche und unabhaengige Bildung 
entgegen; sie muessten an jedem Qrte wieder neu gedichtet worden sein. Eben 
darum ist auch eine Mittheilung durch Schrift, die ohnehin bei dem Volk kaum 
vorkommt, nicht denkbar. Aber nicht bloss in den verschiedensten Gegenden, wo 
deutsch gesprochen wird, sondern auch bei den stammverwandten Nordlaendern 
und Englaendern finden wir sie wieder ; noch weiter, bei den waelschen und selbst 
bei den slavischen Voelkern, in verschiedenen , naehern und entfernteren Graden 
der Verwandtschaft. Besonders auffallend ist die Uebereinstimmung mit den serbi- 
schen Maerchen, denn es wird wol niemand darauf verfallen, dass die Erzaehlun- 
gen in einem einsamen hessischen Dorfe durch Serbier dahin koennten verpflanzt 
sein oder das Gegentheil. Endlich finden sich sovvohl in einzelnen Zuegen und 
Wendungen als im Zusammenhang des Ganzen Uebereinstimmungen mit morgen- 
laendischen, persischen und indischen Maerchen. Die Verwandschaft also, welche 
in der Sprache aller dieser Voelker durchbricht und welche noch neuerdings Rask 
scharfsinnig bewiesen hat, offenbart sich gerade so in ihrer ueberlieferten Poesie, 



welche ja auch nur eine hohere und freiere Sprache des Menschen ist. Nicht 
anders als dort deutet dieses Verhaeltniss auf eine den Trennungen der Voelker 
vorangegangene gemeinsame Zeit; sucht man aber nach diesem Ursprunge hin, so 
weicht er immer wieder in die Ferne zurueck und bleibt wie etwas Unerforsch- 
liches und darum Geheimnissreiches in der Dunkelheit zurueck." Quod si demon- 
strari poterit fabulam Apulejanam non modo ab eodem initio ad eundem finem 
decurrere ac magnam partem fabularum nostratium, sed etiam non paucas res ei 
insertas esse quae illic iterum iterumque redeant: effecerimus opinor, eam fabulam 
non ab Apulejo excogitatam esse sed non minus ex ore vulgi acceptam quum eae 
quae a fratribus Grimmiis pubhcatae sunt. Quas si editores Apuleji inspexissent, 
mysteria opinor valere jussissent. Ceterum tales fabulae etiam a fabulatoribus 
narratae esse videntur, quos Augusto somno carenti assedisse tradit Sueton. c. 78. 
Hos in compitis et circulis arte sua quaestum fecisse credo, si quidem huc referendum 
est quod dicit Plinius epp.II, 20, 1: assem para et accipe auream fabulam. 
Ac primum quis est quaeso cui hoc exordium ignotum sit: Erant in qua- 
dam civitate rex et regina? Nec minus saepe ea occurrunt quae deinceps 
sequuntur: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed ma- 
jores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen cele- 
brari posse laudibus humanis credebantur; at vero.puellae iunioris 
tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne suffi- 
cienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Sed non id 
modo in his fabulis frequentissimum est quod ex tribus sororibus minima natu 
pulchritudine praecellit (velut ex tribus fratribus minimus fortissimus est vel saga- 
cissimus); verum etiam hoc multis exemphs celebratum quod majores natu illi for- 
tunae filio invident, insidiasque parant, ut tamen ei frustra nocere conantes ipsi 
turpiter perire soleant: quae omnia Psychae sororibus evenire notum est. Exempla 
afferre in re pervulgata supersedeo; satis erit unam illam decantatam fabulam 
nominasse, quae Aschenputtel inscripta est (Kinder- und Hausmaerchen 21). 
Rehquum fabulae Apulejanae decursum Grimmiorum verbis signifieabo, qui totum 
genus describunt 1. 1. p. XLV: In seiner Idee immer dasselbe wird ein Maerchen 
vier bis fuenfmal jedesmal unter andern Verhaeltnissen und Umstaenden erzaehlt, 
so dass es aeusserlich als ein anderes kann betrachtet werden. Die gute und 
unschuldige, gewoehnlich die juengste Tochter wird von dem Vater in der Notli 



__8 

einem Ungeheuer zugesagt oder sie giebt sich selbst in seine Gewalt*). Geduldig 
traegt sie ihr Schicksal, manchmal wird sie gestoert von menschlichen Sehwachheiten 
und muss diese schwer abbuessen, doch endlich empfindet sie Liebe zu ihm, und 
in dem Augenblick wirft es auch die haessliche Gestalt eines Igels, eines Loewen, 
eines Frosches ab und erscheint in gereinigter jugendlicher Schoenheit. Diese Sage, 
welche auch bei den Indiern heimisch ist und mit der roemischen von Amor und 
Psyche, der altfranzoesischen von Partenopex und Meliure sichtbar zusammenhaengt, 
deutet die Bannung in das Irdische und die Erloesung durch Liebe an. 
Stufenweis arbeitet sich das Reine hervor, wird die Entwickelung gestoert, so 
stuerzt Elend und Schwere der Welt herein und nur vor der Beruehrung der 
Seelen, vor der Erkenntniss in Liebe faellt das Ldische ab. 

Postquam naturam argumenti universam in fabula Apulejana eandem esse 
vidimus atque in fabulis aliarum gentium, singula enarrabo quae his cum illa com- 
munia sunt. Ut regis filia apud Apulejum monstro ignoto traditur, ita in ea fabula 
quae est apud Grimmios sexagesima (die zwei Brueder) draconti (similes afferuntur 
Ed. III. 1856. Vol. III, p. 105), in octagesima octava (das singende springende Loewen- 
eckerchen) pater trium filiarum a leone cogitur ut natu minimam sibi despondeat. 
De fabulis ejusdem argumenti quae Apulejanae imprimis similes sunt cf. vol. III, 
p. 152 sqq. Ut in illa domo regia aedificata non humanis manibus sed 
divinis artibus famularum quae Psychae ministrant voces tantum audiuuntur, 
ipsae non cernuntur, et ihco vini nectarei eduliumque variorum fercula 
copiosa nullo serviente, sed tantum spiritu quodam impulsa submi- 
nistrantur: idem miraculum ea fabula continet quae est apud Grimmios nonage- 
sima (vol. II, p. 27): Als er ein Weilchen da gesessen hatte, that sich auf einmal 
die Thuer auf und kam eine grosse grosse Tafel herein und auf die Tafel stellte 
sich Wein und Braten und viel gutes Essen, alles von selber, denn es war niemand 
da, ders auftrug. Und danach rueckten sich Stuehle herbei etc. Deinde huic generi 
id proprium est, quod ea puella cujus primae partes sunt curiositate maxima sibi 
pericula facessit: quod Psychae quidem bis accidit et quum mariti faciem adspicit 



*) Apud Apulejum Psyche jussu oraculi genero traditur qui non mortali stirpe crea- 
tus est, Sed saevus atque ferue vipereumque malum. 



et quiim pyxidem a Proserpina petitam aperit. Fabulam illam cujus supra men- 
tionem feei (Grimm. 21) in Hessiae quadam regione hoc modo narrari referunt 
editores (Ed. III. 1856, vol. III. p. 35): Nachdem Aschenputtel ein Jahr lang ver- 
gnuegt mit dem Koenig gelebt, verreist er und laesst ihr alle Schluessel zurueck, 
mit dem Befehl eine gewisse Kammer nicht zu oeffnen. Als er aber fort ist, wircl 
sie von der falschen Schwester verleitet die verbotene Kammer aufzuschliessen, 
worin sie einen Blutbrunnen finden. In diesen wird sie hernach, als sie bei der 
Geburt eines Soehnchens krank liegt, von der boesen Schwester geworfen, die 
sich an ihrer Stelle in das Bett legt; aber die Wachen hoeren das Jammergeschrei, 
retten die rechte Konigin und die falsche wird bestraft. Illud vetitum, ne una certa 
porta aperiatur, multis fabulis subjectum est velut Grimm. 3 (Marienkind) et 46 
(Fitchers Vogel) cf. Vol. III, p. 8 sq. Nihil denique magis solitum est quam quod 
id quod ardentissime optatur et summo opere expetitur ea sola conditione impetrari 
potest, ut tres labores peragantur. Horum difficultas quamvis tanta sit, ut salus 
desperanda videatur, numquam non ratione aliqua inexspectata perfieiuntur. Im- 
primis autem hoc modo id impetratur, ut is qui incantamentis maleficis in bestiam 
vel monstrum transformatus est, speciem humanam rursus induere possit et ut 
defixiones devotionesque magicae irritae fiant. Quid quod primus e laboribus 
Psychae impositis idem est qui etiam virgini in fabula supra memorata (Grimm. 21) 
a noverca injungitur? Nam illa cogitur ex magna seminum acervatim confusorum 
congerie singula genera discernere , haec lentes e favilla eligere , huic columbae 
illi formicae auxilio veniunt, ut opus imperatum debito tempore absolvatur. Nec 
minus prope ad similitudinem fabulae Apulejanae id accedit quod in alia fabula 
Grimmiana narratur (17 die weisse Schlange), ubi omnes qui nuptias filiae regis 
petunt tres labores suscipere debent, quos si perficere nequeunt, morte multantur. 
Horum alter is est, ut grana milii ex decem saccis in gramina horti effusa ab 
oocasu solis usque ad orientem ad unum omnia colligantur: quod multa milia for- 
miearum faciunt. In alia fabula (62 die Bienenkoenigin) margaritae granorum loco 
sunt (cf. tamen vol. III, p. 110). Ceterum non bestiae tantum in his fabulis mul- 
tisque aliis (v. c. Grimm. 107) infelicibus auxiliantur, sed etiam res vita carentes. 
velut arundo Psychae insusurrat, quomodo floccum de vellere ovium aurearum nan- 
cisci possit, et turris alta, e cujus culmine se praecipitare vult, viam ad inferos 
indicat. Grimm. vol. I, ed. II, p. XXX: der Sonne, dem Mond, den Sternen wohnt 



10 

vor allem eine geistige Natur bei, und wenn sie zu tlen Bedraengten reden, ilmen 
Geschenke geben, die sie erretten, so erscheinen sie als angebetetegottliche Wesen 
(quorum opibus aperte juvantur Caesar. B. G. 10), wie sie es in den alten Zeiten 
den Deutschen wirklieh waren. Auch die Baeume und Quellen, deren Verehrung 
sich lange fort erhielt, sind hier beseelt. — Die Quelle, die glaenzend ueber die 
Steine springt, ruft den Kindern zu, nicht aus ihr zu trinken, weil sie sonst ver- 
wandelt wuerden. Huic admonitioni similes sunt illae vocales aquae, quae Psychae 
appropinquare volenti acclamant, ,discede' et ,quid facis? vide' et ,quid agis? 
cave' et ,fuge' et ,peribis'. Quod autem apud Apulejum non tres sed quatuor 
labores Psychae injunguntur, id eo explicandum esse censeo, quod Apulejus varias 
formas unius fabulae contaminaverit ; quum enim in altera fortasse aquam e fonte 
Stygio hauriendam, in altera pyxidem ab inferorum regina petendam inveniret, 
utrumque juxta posuit. Ceterum hunc descensum Psychae ad inferos nonnullis 
additamentis fortasse exornavit quae a poetis et artificibus mutuatus est, ut tamen 
characterem fabularem nequaquam oblitteraret. Nam omnes illae insidiae quae 
Psychae in regno Ditis struuntur ut unam duarum offularum de manibus omittat, 
quas ad Cerberum bis placandum accepit, fabulas populares redolent; velut quum 
claudus agaso rogat ut fusticulos de tergo asini lignorum geruli decidentis sibi 
porrigat vel senex mortuus Acheronti innatans manus attollens orat ut se intra 
Charontis navigium trahat vel anus textrices ut manus paulisper sibi accommodet. 
Id autem quod Psychae ex Orco petendum est (quod in altera hujus fabulae forma 
aquam Stygiam, in altera unguentum formositatis — sive juventutis aeternae — 
fuisse censeo) comparandum est cum aqua vivifica vel pomis vivificis quae in no- 
stratium fabulis occurrunt. (Grimm. vol. I, ed. II, pag. XXXVII, cf. 88 et 97 das 
Wasser des Lebens*]). Ceterum nostratium fabulis quum adscensus ad superos 



*) Consilium quod nanus in hac fabula regis filio aquuni illam petenti rlat, id proxime 
ad similitudinem fabulae Apulejanae accedit (vol. II, ed. III, p. 63): Es quillt aus einem Brun- 
nen in dem Hofe eines verwuenschten Schlosses, aber du dringst nicht herein, wenn ich dir 
nicht eine eiserne Ruthe gebe und zwei Laiberchen Brot. Mit der Ruthe schlag dreimal an 
das eiserne Thor des Schlosses, so wird es aufspringen: inwendig liegen zwei Loewen, die den 
Rachen aufsperren, wenn du aber jedem ein Brot hineinwirfst, so werden sie still und dann eile 
dich und hol von dem Wasser des Lebens bevor es zwoelf schlaegt, sonst schlaegt das Thor 
wieder zu und du bist eingesperrt. Ille autem postquam in domum incantatam intravit, lassi- 



11 

tum descensus ad inferos plus semel inserti sunt (Grimm. vol. I, ed. II, p. XXXV 
et XXXIX). 

Valde opinor dolendum est quod ex tot antiquitatis scriptoribus , quorum 
opera ad nos pervenerunt, unus Apulejus (si Petronium excipias) fabulas illas popu- 
lares dignas habuit quae ab hominibus doctioribus legerentur. Nam eas quoque 
fabulas quae primis duobus Metamorphoseon libris insertae sunt, ex eodem fonte 
haustas esse apparet, velut id quod de sagis narratur, eas corda e pectoribus homi- 
num vivorum extrahere, pro quibus spongias vel simile quid infarciant, quum Ger- 
manorum tum Serborum fabulis celebratum est (Grimm, deutsche Mythologie, 
p. 1034 sq.). Quod Panthia Apulejana addit: Heus tu spongia cave in mari 
nata per fluvium transeas, verbo tenus ex fabula populari sumtum esse arbi- 
tror. Nec minus quam scriptores et poetae, artifices has fabulas contempserunt, 
quos neque ex hac fabula de Cupidine et Psyche (cf. Jahn. 1. 1. p. 157) neque ex 
alia vulgo narrata argumenta operum suorum sumpsisse notum est. Nec tamen haec 
argumenta caelo vel penicillo repugnant; qua de re dubitare non sinunt picturae 
divini Rafaelli quae domum Farnesiorum Transfrberinam Romae condecorant et 
anaglypha Thorvaldseni quae Havniae in ejus museo visuntur. 

Aliam fabulam ad hoc genus pertinentem, quae nostratibus quoque nota 
est (87 der arme und der reiche) in altera appendice ad Phaedri fabulas servatam 
esse (Nr. 111) observarunt Grimmii Vol. III, p. 151. Quod autem Tertullianus adv. 
Valentin. ed. Par. 1566. 1, 644 in fabulis puerilibus Lamiae turres memorari 
dicit, Grimmii de fabula duodecima cogitarunt (Rapunzel); equidem de anu illa infan- 
tium carnibus vescente cogitare malim, omnibus pueris nota, quae apud nostrates 
quidem in domo placentis tecta habitat, apud veteres autem in arce turribus munita 
habitasse potest. Pectines Solis item a Tertulliano memoratos ex alia fabula 
ignota petitos esse arbitror. Ceterum eos quoque qui novissime in mythologiae 
vetere explicanda operam posuerunt hoc genus fabularum advertit, imprimis 
Welckerum (Griech. Goetterlehre) et Prellerum (Roem. Mythol. p. 605). 



tudini indulget, ut in lectulo qui ibi mollissime stratus est, paullulum requiescat. Als er 
erwachte schlug es drei viertel auf zwoelf. Da sprang er ganz erschrocken auf, lief zu dem 
Brunnen und schoepfte daraus mit einem Becher, der daneben stand und eilte, dass er fortkam. 
Wie er eben zum eisernen Thor hinaus ging, da schlugs zwoelf und da* Thor schlug so heftig 
zu ; dass es ihm noch ein Stueck von der Ferse mitnahm. 



£55* 



Sed redeo unde digressus smn. Apulejus igitur hanc fabulam cuui allegoria 
supra memorata ita coutauiiuavit, ut regis tiliae Psychae partes tribueret, cjusque 
amauti Cupidinis. Nonnullas fabulae partes resecuit, alias mutavit; sed uil fere 
addidisse videtur nisi ea quae ad deos pertinent. Quae ille ornamenta quasi pau- 
nos purpureos narrationi suae adsuit, ne ea hominibus elegantioribus niinis puerihte 
videretur. In his additamentis pono Venerem iratam, oraculum Apollinis Didymaei, 
Panem et Echo, Cererem et Junonem, Mercurium, famulas Veneris, Jovem, cetera 
e choragio mythologico petita; quibus oumibus ejectis ipsa fabula integra mauet, 
Haec quae Apulejo debentur emblemata vermiculata et ks^stc; lepide com- 
postae non minus mihi vividam ac simplicem veteris fabulae narrationem detur- 
pare videntur, quam Juvenali apud fontem Egeriae ingenuum violare marmora 
tofum visa sunt. Comparentur v. c. quae leguntur Metam. V. 28 sqq. cum eis quae 
narrantur inde a VI, 10; illa Apulejus de suc.addidit, hic rursus in veterem fabu- 
lum intramus. 

Quod si hujus fabulae formam genuinani rehngere conamur, primum causa 
quaerenda est, cur regis filia omata mundo funerei thalami, in montis cacii- 
mine a parentibus statui debuerit, unde am-a Zephyri in vallem subditam devehe- 
retur; nam oraculum Apollinis ut dixi a fabula genuina alienum esse censeo. Eam 
causam varie fingi posse apparet e fabulis nostratium (v. c. Grimm. 60 *) et 88 cf. 
locum ex praef. p. LXV supra allatum): fortasse pater a monstro coactus fuit ut 
hliam sibi sponderet. Hoc autem non verum monstrum fuit, sed homo (regis opi- 
nor filius) malefica incantatione in formam monstri mutatus. Quod si sumimus, 
facile apparet, cur uxorem suam noctu tantum convenire possit, nam nil magis 
sohtum est in his fabulis quam ut homines transformati certis horis in speciem 
humanam redeant. Hic igitur noctu bellus adulescens fuit, interdiu monstrum. 



*) Grinim. vol. I, p. 310: Der juengste abcr kam mit seinen Thieren in eine Stadt, die 
war ganz mi* schwarzem Flor ueberzogen. — Und — der Jaeger — fragte den Wirth, warum 
die Stadt so mit Trauerflor ausgehaengt waere? Sprach der Wirtli, weil morgen unsers Koenigs 
einzige Tochter sterben wird. — Draussen vor der Stadt ist ein hoher Berg, darauf wohnt ein 
Drache, der muss alle Jahr eine reine Jungfrau haben, sonst verwuestet er das ganze Land: 
Nun sind schon alle Jungfrauen hingegeben und ist niemand mehr uebrig als die Koenigs- 
tochter. Apulejus fortasse hic quoque diversa miscuit, ut describendae pompae funebris 
occasionem ne amitteret. 



13 

Fortasse etiarn luceni anguine pejus vitare debuit, sicut is cujus primae partes sunt 
in fabula octagesima octava Grimmiana (cf. quocl de Tiis lucifugis dixerunt Grimmii 
vol. I, ed. II, p. XXXIII). Quid quod apud ipsum Apulejum formae illius vestigium 
deprehendisse milii videor, qua infelix regiae puellae maritus arte magica indutus 
fuerit? Fortasse enim non temere Apulejus Psychen a sororibus hoc mendacio 
decipi fecit: pro vero namque comperimus — immanem colubrum mul- 
tinodis voluminibus serpentem, veneno noxia colla sanguinantem 
hiantemque ingluvie profunda tecum noctibus latenter adquiescere. 
nunc recordare sortis Pythicae quae te trucis bestiae nuptiis desti- 
natam esse clamavit. Et multi coloni quique circumsecus venantur 
et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntum e pastu proximi- 
que fluminis vadis innatantem. Nimirum quod hae mentiuntur, in fabula 
iutemerata verum fuisse potest. Hic igitur constantia uxoris suae malo transf orma- 
tionis liberatns est, quae fortasse in ejus servitium se tradidit qui arte magica 
metamorphosiii effecerat (sive is daemon fuit sive magus sive saga — in hujus 
enim personae locum Apulejus Venerem substituit) ut tribus illis laboribus peractis 
humanam formam marito redderet. Qua re feliciter gesta, fabula ad exitum opta- 
tum perducta est. Ceterum moneo (ne quis me pennis alienis me ornare putet) 
hanc rem jam abhinc nonnullos annos in libello hominibus elegantioribus destinato 
a me significatam esse. 



^o^musi^ 



Qnaesliones liierariae 

civibus academicis 

iu huiic aniiiiiu ad couccrtan<luni propositac. 



Facultatis theologorum. 

Disseratur de Johannis Cassiani vita studio ruonastico et docendi genere , ad- 
jecta simul accurata certaminum dogmaticorum expositione, quae inter Cassianum 
et Augustini discipulos de gratia et libero arbitrio exstiterint. 

Facultatis JCtomni. 

1. Interpretatio fr. 29 Dig. fam. ercisc. 

2. Interpretatio instrum. pac. Osnabrug. art. 5, §. 30 et 48. 

Facultatis niedicorum. 

Experimenta et disquisitiones anatomicae de formatione artifieiosa texturae 
osseae ossiumque, transplantatione periostei et segmentorum osseorum efficienda. 



15 

Facultatis philosophorum. 

1. Inquiratnr in naturam geometricam mechanicam et analyticarn curvarum in 
superficie secundi gradus data sitarum, in quibus mobile ita progreditur, ut integrale 

f (0- + kr-) dl 

maximo vel minimo valore gaudeat, ubi t tempus v velocitatem r radium vecto- 
rem a centro superficiei ad mobile ductum et k valorem datum constantem signi- 
ficant. Inde pro k = <>, proprietates lineae brevissimae in superficie deriventur. 

2. Poeticis figmentis antiquissimam Romanorum historiam ornatam esse nemo 
negat. Num vero ex carmine quodam heroico popularis generis ea defluxerint, id 
quod Niebuhrius sibi persuaserat, viri doctissimi nunc haud temere dubitant. Imo 
fieri potuit, ut nonnulla quae a populari illo carmine Niebuhrius ducta voluit, ab 
Ennio poeta posteriores scriptores mutuarentur. Explicetur igitur, quid de anti- 
quissimis rebus usque ad reges exactos Ennius primis annalium hbris praedica- 
verit, quidque de his rebus auctores quorum narratio exstat, ei debuisse videantur. 
Quae ad exploranda expediet Livii verba cum Fastis Ovidii accuratius conferre. 

3. Quaeratur de nominibus personarum quum veris tum fictis et significantibus 
apud poetas satiricos Romanos, imprimis de eis quae poetae posteriores a prioribus 

mutuati esse dicuntur. 



UNIVEHSITY OF ILLINOIS UHBANA 



3 0112 002200142